Skip to Content

Memorandum

MEMORANDUM

Actio pro anno qui dicetur
Annus Europaeus pro patrimonio industriali et technico

Collegia Europaea pro patrimonio industriali,

  • ratione habita commendationis n° 2 cap. A-ii secundi conventus Ministrorum procurantium patrimonium architectonicum (Illiberis, a.d. vii et vi Non. Oct. 1985) in qua petitum est ut notio patrimonii ita dilataretur ut etiam patrimonium technicum et industriale complecteretur;
  • ratione habita commendationis n° 3, cap. A.a tertii conventus Ministrorum procurantium patrimonium culturale (Melitae, a.d. xvi et xv Kal. Febr. 1992) in qua petitum est ut citius progrederetur dilatatio notionis patrimonii includendis categoriis patrimonii parum vel non protectis et definiendis strategicis specialibus et huic rei aptis; item necessitatis augendi communitatum Europaearum conscientiam momenti huius patrimonii (ita ut scriptum est in cap. C.b eiusdem commendationis);
  • ratione habita commendationis n° 2 cap II.b conventus Europaei ministrorum procurantium patrimonium culturale (Helsingoforsae, a. d. ii et pridie kal. Iun. 1996) quae demonstrat strategica provehentia stabiles peregrinationes culturales pretium posse addere multis bonis culturalibus, in quibus patrimonium technicum et industriale;
  • ratione habita commendationis n° R (90) 20 Societatis Ministrorum Consilii Europaei institutae ad protegendum et conservandum patrimonium technicum et industriale in Europa (Id. Sept. 1990) quae inter alia necessitatem demonstrat amplificandi cum conscientiam magni momenti huius patrimonii tum aestimationem eiusdem actionibus populum compellantibus et peregrinationibus;
  • ratione habita eximiae et manifestae contributionis Europae ad provehendum societatis modernae industrialis et technologicae incrementum;
  • ratione habita magni momenti patrimonii tam mobilis quam immobilis industrialis et technici atque minarum innumerabilium ei impendentium et futurum eius in discrimen committentium;
  • commemorantia quid ponderis Annus Europaeus pro patrimonio architectonico (1975) habuerit et quid valeant actiones sicut Dies Monumentorum Patefactorum ad provehendam conscientiam necessitatis patrimonii conservandi:

Rogant Consilium Europaeum, Unionem Europaeam, Civitates eius Foederatas et institutiones internationales curam agentes studii, conservationis et maioris aestimationis huius patrimonii

  • ut actionem instituant ad amplificandam apud homines et administrationes et institutiones publicas et collegia extra gubernationes agentia conscientiam necessitatis urgentis servandi patrimonium industriale et technicum Europae et attribuendi ei locum debitum propter momentum eius historicum et scientificum et intuitus ab eo propositos ad intelligendum statum oeconomicum et socialem regionum nostrarum

Collegia Europaea pro patrimonio industriali ideo suadent

  • ut actio pro Anno Europaeo pro Patrimonio Industriali et Technico incipiatur.

 

 


Si collegium vestrum assensu suo hoc memorandum comprobat, rogamus vos ut textum eius exscribatis in charta epistulari ornata signo vestro et textum comprobatum vel a praesidibus vestris vel a contione vestra, praeditum inscriptione diei et subscriptum a vicario (-is) vestro (-is), remittatis ad  E-FAITH

 

 

 back to homepage
HOME



2015

European Industrial and Technical Heritage Year
Année européenne du patrimoine industriel et technique
Jahr des Industriellen und Technischen Erbes
Anno del Patrimonio Industriale e Tecnico Europeo
Año Europeo del Patrimonio Industrial y Técnico

>>  to the website of the Year